- MESONAUS
- MESONAUSGraece Μεσόναος, apud Balsamonem ad can. 74. Trull. medium templi, quod ὀμφαλὸς, umbilicus, Mario de dubiis Typici c. 16. ubi crucis in eo ab Imperatore positae meminit. In eodem lectulos seu strata ad suam quietem, delitiasque quosdam collocâsse, memorat idem Balsamon, vide quoque infra Umbilicus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.